monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 2, 13
ARGENTARIUS ait: occasionem benefici quaesivi, non concupivi accipere praemium. honor ad utrumque pervenit: alter praemium habet, alter accepit. FUSCUS ARELLIUS pater ait: si navigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. hanc rem imperabas difficilem forti viro, vinci. BLANDUS hoc colore narravit: pater mihi obicit, quod illi in una re non cesserim. ego multiplicabo crimina mea: numquam illi, quotiens recte faciendum fuit, cessi. semper volui videri frugalior, videri volui laboriosior, nam cum ad vires ventum erat, etiam ipse cedebat. Non ego illum vincebam sed aetas.